Gaudeamus igitur
Tuesday, February 09, 2010 | Author: vrey
Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus!
Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem
nos habebit humus.

Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere?
Scandite ad superos, vadite ad inferos,
ubi iam fuere!

Vita nostra brevis est, brevi finietur,
venit mors velociter, rapit nos atrociter,
nemini parcetur.

Vivat academia, vivant professores!
Vivat membrum quodlibet, vivant membra qualibet,
semper sint in flore!

Vivant omnes virgines, faciles, formosae!
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles
bonae laboriosae!

Vivat et res publica et qui illam regit!
Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas,
quae nos hic protegit!

Pereat tristitia, pereant osores!
Pereat diabolus, quivis antiburschius,
atque irrisores!
|
This entry was posted on Tuesday, February 09, 2010 and is filed under . You can follow any responses to this entry through the RSS 2.0 feed. You can leave a response, or trackback from your own site.

0 comments: